- TANATIS
- I.TANATISInsul. in Oceano Britannico, memoratur Solino, c. 22. ubi de Britannia, At Tanatis insula alluitur fretô Gallicô, a Britanniae continente aestuario tenui separata, frumentariis campis felix, et glebâ ubere, nec tantum sibi, verum et aliis salubris locis: nam cum ipsa nullo serpatur angue, asportata inde terra quoque gentium invecta sit, anques necat. Unde Thanaton, a morte serpentum dictam, nugatur Isidorus. Sed Tanatis verum eius nomen, quâ terminatione et Ι᾿κτις in illo Oceano, apud Diodorum, quae Ο῎νικτις Ptolomaeo, Plinio Vectis. Hodie Tenet. Salmas. ad Solin. d. l.II.TANATISMoesiae superioris oppid. Ptol. apud Danubium ubi Moschium excipit. Terriana Nigro.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.